previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [30] sed ut intelle- ctum est quantam vim haberet accurata et facta quodam modo oratio, tum1 etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt. Tum Leontinus Gorgias, Thrasymachus Calche- donius, Protagoras Abderites2, Prodicus3 Cius, Hippias Elius4 in honore magno fuit56; aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad modum causa inferiorita enim loquebanturdicendo fieri superior posset. [31] his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis7]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri; primumque tum philosophia non illa de natura, quae fuerat [p. 1010] antiquior, sed haec, in qua de bonis rebus et malis deque hominum vita et moribus disputatur, inventa dicitur. Quod quoniam genus ab hoc quod proposuimus abhorret, philo- sophos aliud in tempus reiciamus; ad oratores, a quibus digressi sumus, revertamur. [32] exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi; magnus orator et perfectus magister8, quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo meo quidem9 iudicio est postea consecutus. Is et ipse scri- psit multa praeclare et docuit alios; et cum cetera melius quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere servari. [33] ante hunc enim verborum quasi structura et quaedam ad numerum conclusio nulla erat aut, si quando erat, non apparebat earn dedita opera esse quaesitamquae forsitan laus sit, verum tamen natura magis tum casuque, non umquam1011 aut ratione aliqua aut ulla12 observatione fiebat. [34] ipsa enim natura circumscriptione quadam verborum13 comprehendit concluditque sententiam, quae cum aptis constricta14 verbis est, cadit etiam plerumque numerose. Nam et aures ipsae quid plenum, quid inane sit iudicant et spiritu quasi necessitate aliqua verborum com- prehensio terminatur; in quo non modo defici sed etiam laborare turpe est.

1 tum secl Jahn

2 Abderites F2 Quintil. iii. 1. 10: Abderitas BMG: Abderita HO

3 Prodicus F: Prodigus codd.

4 Cius . . . Elius Fleckeisen: Ceius . . . Eleius codd.

5 in honore magno fuit secl. Jahn

6 fuere B1: fuerit H

7 verbis codd. secl. Haupt: acerbius Feldhuegel: urbanius Vitelli: urbanissume Orelli

8 et perfectus magister secl. Bake (cf Rufin. p. 89 Or.

9 quidem meo BHM: quidem om. Rufin.

10 non unquam Peter: nonnunquam aut L: nonnumquam haud Rufin.: natura magistra casuque, non unquam Baehrens

11 quam add. vulg.: om. L et Rufin.

12 ulla adddit Fleckeisen ex Rufino

13 verborum secl. Schütz

14 constricta FO: circumscripta codd.: structa Bake

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: